ACUMINIBUS Auspicium (ex)

ACUMINIBUS Auspicium (ex)
ex ACUMINIBUS Auspicium
indigitatum Arnobio adv. Gentes l. 2. Cum paratis bella, signum monstratis ex arce ---- Martium discrimen obeuntes spem praesumitis, et Ex Acuminibus auspicatis: totum militare fuit. Cicer. de Divinat. l. 2. Bellicam rem Maiores nostri administrari nisi auspicato noluerunt: quam multi anni sunt, cum bella a Praetoriobus et Proconsulibus administrantur, qui auspicia non habent; itaque nec omnes transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur. Nam ex Acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est. Idem de Nat. Deor. l. 2. Itaque maximae Reip partes in his bella, quibus Reip. salus continetur, nullis auspiciis administrantur, nulla perennia servantur, nulla ex Acuminibus, nulli viri vocantur. Vide Hadr. Turnebum Adversar. l. 22. c. 12.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ауспиции — (лат. auspicia, от avis  «птица» и speculare  «наблюдать»)  в узком смысле  гадание авгуров по поведению птиц, откуда и происходит этимология, в широком  гадания авгуров вообще. В этом смысле использовался также… …   Википедия

  • AUSPICES — ab Avium inspectione dicti, inde futura praedicebant: Sicut Augures, garritum earum attendebant; quae tamen nomina saepe solent confundi. Fuêre autem Auspiciorum apud Roman. genera tria; Avium inspectio, de caelo observatio et tripudii… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”